- GUELDRIA
- I.GUELDRIAarx Asiae, in ora sinus Bengalae, in India citeriori et in ora Coromandelis et regni Narsingae, nuper ab Hollandix exstructa et munita.II.GUELDRIAurbs Belgii, vulgo Gueldre, provinciae cognominis primaria, ad Niersam amnem, media inter Rhinobergam ad Ort. et Venloam ad Occas. estque egregie nunita, sub dominio Hispanorum, vulgo Celre incolis; estque in Gueldria sup.III.GUELDRIAvulgo la Gueldre, una ex septendecim Germaniae inf. provinciis, Ducatus titulo clata, cuius pars Sept. seu inf. ad Batavos spectat, Mer. vero seu sup. le haut quartier de Gueldre, ad Hispanos, cum Gueldria urbe primaria; estque valde extensa a Sept. usque in Mer. enmpe a mari Austrino usque ad Ducatum Iuliacensem, sed non aeque lata: Eius pars fuit alias Comitat. Zutphaniensis.Gueldriae urbes clariores:Arenacum, Arnheim, sub Batavis. Bommelia, Bommel, sub Batavis. Elburgum, Elburg, sub Batavis. Gueldria, Gueldre, sub Hispanis.Hardervicum, Harderwick, sub Batavis. Neomagus, Nimegue, sub Batavis. Ruremonda, Ruremonde, sub Hispanis. Venloa, Venlo, sub Hispanis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.